- TERGUS
- TERGUSab Aeolico, τέρφος, a ςέρφος, proprie corium est ἀδέψητον non confectum, ὠμὸν, βύρϚα, unde terginum, ὠμοβύρσινον: sicut μαςθλήματα, sunt alutae seu pelles confectae. Neque enim de feris solum, ut quibusdam placet, vox in usu est: nam et tergora boum dicuntur, et aliarum animantium, quae ferae non sunt. De utrisque Plin. l. 11. c. 39. Boum tergora, setas suum, obstare tenuitati immeantis spiritus —— ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. Hippopotami corii crassitudo italis, ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. Elephantorum quoque tergora impenetrabiles cetras habent, cum tamen omnium quadrupedum subilitas animi praecipua perhibeatur illis etc. Ubi quod de tergore crocodili habet, mire confirmatur ipsius Dei verbis apud Hiobum, c. 41. v. 6. et seqq. Tergum (eius) est, ut laminae scutorum, clausa arctô sigillô. Una alteri tam vicina est, ut ventus non ingrediatur —— Appetentis eum gladius non consistet, neque lancea, telum ac spiculum. Reputat ferrum, ut paleam aes ut lignum putridum. Non fugat eum sagitta: In stipulam ei vertuntur lapides fundae etc. ad quem locum vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. ubi de Leviathane. Adde Salmas. ad Solin. p. 443. ubi inter alia. cataphractam tergoris, hanc squamatam crocodili cutem, eleganter et vere ab Ammiano appellari, notat. De ritu in tergore bovis recens caesi sedendi, quod fidei ac protectionis sanctissimum olim apud Scythas sacramentum erat, diximus supra. Vide quoque in voce Corium, item Pellis. Sed et tergus et tergum non raro promiscue sumpta, apud Veteres. Terginum vero, pro loro e tergo, i. e. corio crudo, occurrit apud Plautum, Pseud. Actu 1. sc. 2. v. 21. Numquam aedepol tergum vestrum durum erit, quam hoc terginum meum. Et Lucilium,Solvi, dum salvo tergô, et terginô, licet.Dum enim quis loris caeditur, tam lorum, quam tergum, eaedendo disperit etc. Salmas. ubi supra, p. 1006.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.